previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis,
o mihi me coniunx carior, ipsa vides,
detrahat auctori multum fortuna licebit,
tu tamen ingenio clara ferere meo;
5dumque legar, mecum pariter tua fama legetur,
nec potes in maestos omnis abire rogos;
cumque viri casu possis miseranda videri,
invenies aliquas, quae, quod es, esse velint,
quae te, nostrorum cum sis in parte malorum,
10felicem dicant invideantque tibi.
non ego divitias dando tibi plura dedissem:
nil feret ad Manes divitis umbra suos.
perpetui fructum donavi nominis idque,
quo dare nil potui munere maius, habes.
15adde quod, ut 1 rerum sola es tutela mearum,
ad te non parvi venit honoris onus,
quod numquam vox est de te mea muta tuique
indiciis debes esse superba viri. [p. 260]
quae ne quis possit temeraria dicere, persta,
20et pariter serva meque piamque fidem.
nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit,
et tantum 2 probitas inreprehensa fuit.
area de 3 nostra nunc est tibi facta ruina
conspicuum virtus hic tua ponat opus.
25esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est,
et nihil officio nupta quod obstet habet,
cum deus intonuit, non se subducere nimbo,
id demum est pietas, id socialis amor.
rara quidem virtus, quam non fortuna gubernet,
30quae maneat stabili, eum fugit illa, pede.
siqua tamen pretium sibi virtus 4 ipsa petitum,
inque parum laetis ardua rebus adest,
ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur,
et loca mirantur qua patet orbis iter.
35aspicis ut longo teneat laudabilis aevo
nomen inextinctum Penelopea fides?
cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor
ausaque in accensos Iphias ire rogos?
ut vivat fama coniunx Phylaceïa, cuius
40Iliacam celeri vir pede pressit humum?
morte nihil opus est pro me, sed amore fideque:
non ex difficili fama petenda tibi est.
nec te credideris, quia non facis, ista moneri:
vela damus, quamvis remige puppis eat,
45qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo
laudat et hortatu comprobat acta suo.

1 et: ut Heinsius

2 tanta

3 par (vel per) eadem: area de Withof

4 merces: virtus Ehwald

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (14 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: